monumenta.ch > Plinius > sectio 27

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 21, 27
{XIV} Violis honos proximus, earumque plura genera, purpureaea, luteae, albae, plantis omnes, ut olus, satae. ex his vero, quae sponte apricis et macris locis proveniunt, purpureae latiore folio, statim ab radice exeunti, carnoso solaeque Graeco nomine a ceteris discernuntur, appellatae insula et ab his ianthina vestis. e sativis maxima auctoritas luteis; genera autem Tusculana et quae marina appellatur, folio aliquanto latiore, sed minus odorata; in totum vero sine odore minutoque folio Calatina, munus autumni, ceterae veris.